monumenta.ch > Gregorius Magnus > csg211.426 > sectio > bsbClm6224.100 > habCod.Guelf.81Weiss..123 > csg899.32 > sectio 83 > ad Corinthios II, 5 > csg211.70 > bkeCod.16.186r > sectio 81 > bnf17416.358 > csg899.33 > bsbClm14439.79 > bnf15046.214 > bkeCod.16.78r > bnfNAL1592.7 > bnf6387.1 > bnf15046.199 > Canticum, 2 > csg48.77 > csg75.840 > sectio 2

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 129, 2
Et videte quia vox peccatoris clamat de profundo: De profundis clamavi ad te, Domine; Domine, exaudi vocem meam. Fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae. Unde clamat? De profundo. Quis est ergo qui clamat? Peccator. Et qua spe clamat? Quia qui venit solvere peccata, dedit spem etiam in profundo posito peccatori. Ideo quid sequitur post istas voces? Si iniquitates observaveris, Domine; Domine, quis sustinebit? Ecce aperuit de quo profundo clamaret. Clamat enim sub molibus et fluctibus iniquitatum suarum. Circumspexit se, circumspexit vitam suam; vidit illam undique flagitiis et facinoribus coopertam: quacumque respexit, nihil in se bonum invenit, nihil illi iustitiae serenum potuit occurrere. Et cum tanta et tam multa peccata undique et catervas scelerum suorum videret, tanquam expavescens exclamavit, Si iniquitates observaveris, Domine; Domine, quis sustinebit? Non dixit, Ego non sustinebo; sed, quis sustinebit? Vidit enim prope totam vitam humanam circumlatrari peccatis suis, accusari omnes conscientias cogitationibus suis, non inveniri cor castum praesumens de sua iustitia. Si ergo cor castum non potest inveniri, quod praesumat de sua iustitia; praesumat omnium cor de misericordia Dei, et dicat, Si iniquitates observaveris, Domine; Domine, quis sustinebit?